monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.508 > bkeCod.16.173r > bnf8907.143 > bkeCod.16.109v > csg48.394 > bnf17416.351 > hlw17.222 > sectio 84 > sectio 115 > bsbClm14056.72 > bnf6797.477 > sectio 55 > sectio 4 > bavPal.lat.311.333 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 75
Sed et cum flos ille dedit operando et docendo omnem inspirationem iustitiae; iam fructum in plenitudine Spiritus sancti protulit, quoniam ipse Filius Dei indutus carne, aperte in opere suo demonstravit, quod antea Spiritus sanctus mystice et quasi in occulto, inspiratione sua commovit. Qui Spiritus sanctus super illum florem septempliciter requiescere designatur; quia cum Deus omnia per Verbum suum in Spiritu sancto crearet, septima die ab omni opere suo requievit. Sed et eadem dona in signatione sua geminantur; quoniam corpus et anima sibi coniuncta simul in gemina dilectione per unctionem Spiritus sancti debent operari timore Domini solo posito; quia ipse quasi in tremore charitatem venerans, unum super omnia adorari designat.